Wincenty z Kielczy – Gaude Mater Polonia tekst

Gaude, mater Polonia,
prole fecunda nobili.
Summi Regis magnalia
laude frequenta vigili.
Cuius benigna gratia
Stanislai Pontificis
passionis insignia
signis fulgent mirificis.
Hic certans pro iustitia,
Regis non cedit furiae:
Stat pro plebis iniuria
Christi miles in acie.
Tyranni truculentiam,
Qui dum constanter arguit,
Martyrii victoriam
Membratim caesus meruit.
Novum pandit miraculum
Splendor in sancto ceritus,
Redintegrat corpusculum
Sparsum caelestis medicus.
Sic Stanislaus pontifex
Transit ad caeli curiam,
Ut apud Deum opifex
Nobis imploret veniam.
Poscentes eius merita,
Salutis dona referunt:
Morte praeventi subita
Ad vitae potum redeunt.
Cuius ad tactum anuli
Morbi fugantur turgidi:
Ad locum sancti tumuli
Multi curantur languidi.
Surdis auditus redditur,
Claudis gressus officum,
Mutorum lingua solvitur
Et fugatur daemonium.
Ergo, felix Cracovia,
Sacro dotata corpore
Deum, qui fecit omnia,
Benedic omni tempore.
Sit Trinitati gloria,
Laus, honor, iubilatio:
De Martyris victoria
Sit nobis exsultatio.
Amen

Przeczytaj  Eric Clapton - Tears in heaven tekst
Total
0
Shares
Dodaj komentarz

Twój adres e-mail nie zostanie opublikowany. Wymagane pola są oznaczone *

Poprzedni artykuł

Czesław Niemen - Dziwny jest ten świat tekst

Następny artykuł

Lady Pank - Sztuka latania tekst

Zobacz też